¡Descubrimiento! Descoberta! Discovery!
Simbología numérica en grandes maestros de la pintura
leonardo da vinci: LA VIRGEN DE las rocas
Revelationum Beati Amadei
MANUSCRITO DE LAS REVELACIONES PINTADAS POR leonardo da vinci EN "LA VIRGEN DE las rocas":
«Venimus igitur in montana Galilaeae, intrauimus in domum Zachariae. Sed nos angelos sola Maria videbat. Ipsa ergo humillime, tamquam Virgo humillima, salutavit Elisabeth iam tumidum uterum habentem. Et dum amplexarentur se mutuo, mirabile dictu, Maria vidit Iesum respicientem Ioannem et Ioannem intuentem Iesum. Nam subito, ut Maria dixit intrando: “Pax Christi sit huic domui” (et Elisabeth occurrenti: “Pax tibi magni prophetae et vocis in deserto clamantis dignissima mater”), Ioannes illico se ad Christum convertit et facie et vultu corporali et unus alterum inspexit oculo mentali quasi se et Deum animae beatae aspiciunt, genua sua Ioannes primum ante Iesum curuavit, etiam nobis angelis intventibus, et Christum Regem adoravit. Deinde haec verba lingua qua angeli et animae inter se loquuntur protulit, dicens per modum cantici:
Benedictus sit Christus, verus Deus, Dominus et Salvator meus,
Benedictus sit eius introitus quo mihi collatus est caelestis victus.
Benedic mihi puero tuo, saluum fac filium ancillae tuae,
Mitte benedictionem de sancto Templo tuo ut implear benedictione tua,
Esto mihi adiutor fortis ut digne annuntiem laudem et gloriam tuam.
Te adoro, Deus meus, tibi me commendo, creator meus.
Iesus vero quasi sedebat et, manu dextra erecta, versus ipsum Ioannem extensa, illum his verbis et eadem lingua benedicebat per modum cantici:
Benedictus sis, electe Ioannes, serve meus, tu, idoneus precursor et praeco meus.
Veni ut me illum videres quem et praecurrere potmodum deberes,
Veni, Ioannes, ut tibi benedicam et faciem meam tibi ostendam,
Esto praeco meus, Ioannes, iam praecursoris officium inchoato.
Verbum me esse Aeterni Patris in mundi deserto clamabis,
Agnum auferentem crimina praedicabis et Salvatorem hominum annuntiabis.
Ante me in mundum ibis et viam meam praeparabis,
Homines ad baptismum convocabis et me Deum esse declarabis».
«Tunc Ioannes, Maria et Elisabeth et nobis angelis inspicientibus, surrexit et saltare et tripudiare coepit, dicendo per modum cantici:
De matris meae utero vocavit me Dominus nomine meo,
Seruum suum me appellavit, electum suum me nominavit,
Faciem hominis mihi ostendit et divinitatem non abscondit.
Qui me iam conceptum viderat vidi et tamquam Deum adoravi,
Benedictionem amplam accepi, officium praecursoris inchoavi.
Praeco sum Verbi divini et praecursor Domini mei,
Dei Verbum annuntiabo et ut vox vera proclamabo,
Agnum Dei demonstrabo, mentes hominum illuminabo.
Haec Ioannes.
Mater ergo sua audivit, quia vidit ipsum a Iesu Ioannem vocatum. Ideo, quando ei nomen patris imponebatur, dixit: Nequaquam tale nomen patris habebit, sed vocabitur Ioannes».